Free songs
SanctaMissa.pl

Officium de immaculata Conceptione B. V. Mariae (Godzinki do Niepokalanego Poczęcia Najświętszej Maryji Panny)

Officium de immaculata Conceptione B. V. Mariae

Godzinki do Niepokalanego Poczęcia Najświętszej Maryji Panny


Godzinki do Niepokalanego Poczęcia Najświętszej Maryji Panny


Ad Matutinum


V. Eja mea labia, nunc annuntiate
R. Laudes et praeconia Virginis beatae.
V. Domina, in adjutorium meum intende
R. Me de manu hostium potenter defende.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Salve, mundi Domina; Coelorum regina:
Salve, Virgo Virginum; Stella matutina.

Salve, plena gratia; Clara luce divina;
Mundi in auxilium; Domina, festina.

Ab aeterno Dominus; Te praeordinavit
Matrem unigeniti; Verbi, quo creavit.

Terram, pontum, aethera: Te pulchram ornavit
Sibi sponsam, que in; Adam non peccavit.

V. Elegit eam Deus, et praelegit eam.
R. In tabernaculo suo habitare facit eam.


V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancta Maria, regina coelorum, Mater Domini nostri
Jesu Christi, et mundi Domina,
quae nullum derelinquis, et nullum despicis;
respice me, Domina, clementer oculo pietatis,
et impetra mihi apud tuum dilectum Filium
cunctorum veniam peccatorum:
ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam
Conceptionem devoto affectu recolo,
aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam,
ipso, quem Virgo peperisti,
donante Domino nostro Jesu Christo,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat,
in unitate perfecta,
Deus in saecula saeculorum. Amen.

V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Et fidelium animae per misericordiam Dei
requiescant in pace.
R. Amen.


Ad Primam


V. Domina, in adjutorium meum intende
R. Me de manu hostium potenter defende.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Salve, Virgo sapiens; Domus Deo dicata:
Columna septemplici; Mensaque exornata.

Ab omni contagio; Mundi praeservata,
Semper sancta in utero; Matris, ex qua nata.

Tu mater viventium; Et porta es sanctorum:
Nova stella Jacob; Domina Angelorum.

Zabulo terribilis; Acies castrorum:
Portus et refugium; Sis christianorum.

V. Ipse creavit illam in Spiritu sancto.
R. Et effudit illam super omnia opera sua.


V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancta Maria, regina coelorum, Mater Domini nostri
Jesu Christi, et mundi Domina,
quae nullum derelinquis, et nullum despicis;
respice me, Domina, clementer oculo pietatis,
et impetra mihi apud tuum dilectum Filium
cunctorum veniam peccatorum:
ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam
Conceptionem devoto affectu recolo,
aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam,
ipso, quem Virgo peperisti,
donante Domino nostro Jesu Christo,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat,
in unitate perfecta,
Deus in saecula saeculorum. Amen.

V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Et fidelium animae per misericordiam Dei
requiescant in pace.
R. Amen.


Ad Tertiam


V. Domina, in adjutorium meum intende
R. Me de manu hostium potenter defende.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Salve, arca foederis; Thronus Salomonis:
Arcus pulcher aetheris; Rubus visionis:

Virga frondens germinis; Vellus Gedeonis:
Porta clausa numinis; Favusque Samsonis.

Decebat tam nobilem; Natam praecavere
Ab originali; Labe matris Evae:

Almam, quam elegerat; Genitricem vere:
Nulli prorsus sinens; Culpae subjacere.

V. Ego in altissimis habito.
R. Et thronus meus in columna nubis.


V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancta Maria, regina coelorum, Mater Domini nostri
Jesu Christi, et mundi Domina,
quae nullum derelinquis, et nullum despicis;
respice me, Domina, clementer oculo pietatis,
et impetra mihi apud tuum dilectum Filium
cunctorum veniam peccatorum:
ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam
Conceptionem devoto affectu recolo,
aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam,
ipso, quem Virgo peperisti,
donante Domino nostro Jesu Christo,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat,
in unitate perfecta,
Deus in saecula saeculorum. Amen.

V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Et fidelium animae per misericordiam Dei
requiescant in pace.
R. Amen.


Ad Sextam


V. Domina, in adjutorium meum intende
R. Me de manu hostium potenter defende.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Salve, Virgo peurpera; Templum Trinitatis:
Angelorum gaudium; Cella puritatis:

Solamen moerentium; Hortus voluptatis:
Palma patientiae; Cedrus castitatis.

Terra es benedicta; Et sacerdotalis,
Sancta et immunis; Culpae originalis.

Civitas altissimi; Porta orientalis,
In te est omnis gratia; Virgo singularis.

V. Sicut lilium inter spinas.
R. Sic amica mea inter filias Adae.


V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancta Maria, regina coelorum, Mater Domini nostri
Jesu Christi, et mundi Domina,
quae nullum derelinquis, et nullum despicis;
respice me, Domina, clementer oculo pietatis,
et impetra mihi apud tuum dilectum Filium
cunctorum veniam peccatorum:
ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam
Conceptionem devoto affectu recolo,
aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam,
ipso, quem Virgo peperisti,
donante Domino nostro Jesu Christo,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat,
in unitate perfecta,
Deus in saecula saeculorum. Amen.

V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Et fidelium animae per misericordiam Dei
requiescant in pace.
R. Amen.


Ad Nonam


V. Domina, in adjutorium meum intende
R. Me de manu hostium potenter defende.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Salve, urbs refugii; Turrisque munita
David propugnaculis; Armisque insignita.

In Conceptione; Caritate ignita,
Draconis potestas; Est a te contrita.

O mulier fortis; Et invicta Judith !
Pulchra Abisag virgo; Verum fovens David.

Rachel curatorem; Aegypti gestavit:
Salvatorem mundi; Maria portavit.

V. Tota pulchra es, amica mea:
R. Et macula originalis nunquam fuit in te.


V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancta Maria, regina coelorum, Mater Domini nostri
Jesu Christi, et mundi Domina,
quae nullum derelinquis, et nullum despicis;
respice me, Domina, clementer oculo pietatis,
et impetra mihi apud tuum dilectum Filium
cunctorum veniam peccatorum:
ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam
Conceptionem devoto affectu recolo,
aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam,
ipso, quem Virgo peperisti,
donante Domino nostro Jesu Christo,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat,
in unitate perfecta,
Deus in saecula saeculorum. Amen.

V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Et fidelium animae per misericordiam Dei
requiescant in pace.
R. Amen.


Ad Vesperas


V. Domina, in adjutorium meum intende
R. Me de manu hostium potenter defende.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Salve, horologium; Quo retrogradiatur
Sol in decem lineis: Verbum incarnatur.

Homo ut ab inferis; Ad summa attollatur,
Immensus ab Angelis; Paulo minoratur.

Solis hujus radiis; Maria coruscat:
Consurgens aurora; In conceptu micat.

Lilium inter spinas; Quae serpentis conterat
Caput, pulchra ut luna; Errantes collustrat.

V. Ego feci in coelis ut oriretur lumen indeficiens;
R. Et quasi nebula texi omnem terram.


V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancta Maria, regina coelorum, Mater Domini nostri
Jesu Christi, et mundi Domina,
quae nullum derelinquis, et nullum despicis;
respice me, Domina, clementer oculo pietatis,
et impetra mihi apud tuum dilectum Filium
cunctorum veniam peccatorum:
ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam
Conceptionem devoto affectu recolo,
aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam,
ipso, quem Virgo peperisti,
donante Domino nostro Jesu Christo,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat,
in unitate perfecta,
Deus in saecula saeculorum. Amen.

V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Et fidelium animae per misericordiam Dei
requiescant in pace.
R. Amen.


Ad Completorum


V. Convertat nos, Domina, tuis precibus placatus
Jesus Christus Filius tuus:
R. Et avertat iram suam a nobis.
V. Domina, in adjutorium meum intende
R. Me de manu hostium potenter defende.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Alleluja, alleluja, alleluja. vel
Laus tibi Domine, rex aeternae gloriae.

Hymnus

Salve, Virgo florens; Mater illibata,
Regina clementiae; Stellis coronata:

Supra omnes Angelos; Pura immaculata,
Atque ad Regis dexteram; Stans veste deaurata.

Per te, mater gratiae; Dulcis spes reorum;
Fulgens stella maris; Portus naufragorum:

Patens coeli janua; Salus infirmorum,
Videamus regem; In aula Sanctorum.

V. Oleum effusum, Maria, nome tuum:
R. Servi tui dilexerunt te nimis.


V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Sancta Maria, regina coelorum, Mater Domini nostri
Jesu Christi, et mundi Domina,
quae nullum derelinquis, et nullum despicis;
respice me, Domina, clementer oculo pietatis,
et impetra mihi apud tuum dilectum Filium
cunctorum veniam peccatorum:
ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam
Conceptionem devoto affectu recolo,
aeternae in futurum beatitudinis bravium capiam,
ipso, quem Virgo peperisti,
donante Domino nostro Jesu Christo,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat,
in unitate perfecta,
Deus in saecula saeculorum. Amen.

V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Et fidelium animae per misericordiam Dei
requiescant in pace.
R. Amen.


Commendatio


Supplices offerimus; Tibi, Virgo pia,
Haec laudum praeconia: Fac nos, ut in via

Ducas cursu prospero; Et in agonia
Tu nobis assiste; O dulcis Maria !

Ant. Haec est virga, in qua nec nodus originalis,
nec cortex actualis culpae fuit.

V. In Conceptione tua, Virgo, immaculata fuisti.
R. Ora pro nobis Patrem, cujus Filium peperisti.

Oremus

Deus, qui per immaculatam Virginis Conceptionem
dignum Filio tuo habitaculum praeparasti,
quaesumus, ut qui ex morte ejusdem Filii tui
praevisa eam ab omni labe praeservasti,
nos quoque mundos ejus intercessione
ad Te pervenire concedas.
Per eundem Christum Dominum nostrum.

R. Amen.



Officium de immaculata Conceptione B. V. Mariae (Godzinki do Niepokalanego Poczęcia Najświętszej Maryji Panny) - mp3
Officium de immaculata Conceptione B. V. Mariae (Godzinki do Niepokalanego Poczęcia Najświętszej Maryji Panny) - pdf